Job 19:29 Cross References - Vulgate

29 fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium

Job 13:7-11

7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos 8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini 9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis 10 ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis 11 statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos

Job 15:22

22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium

Job 22:4

4 numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium

Psalms 1:5

5 propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum

Psalms 9:7

7 Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum

Psalms 58:10-11

10 et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra 11 victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me

Ecclesiastes 11:9

9 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium

Ecclesiastes 12:14

14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit

Matthew 7:1-2

1 nolite iudicare ut non iudicemini 2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis

Romans 13:1-4

1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt 2 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt 3 nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa 4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit

James 4:11-12

11 nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex 12 unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.