Isaiah 24 Cross References - Vulgate

1 ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius 2 et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet 3 dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc 4 luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae 5 et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum 6 propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci 7 luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde 8 cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae 9 cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam 10 adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte 11 clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae 12 relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas 13 quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia 14 hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari 15 propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel 16 a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt 17 formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae 18 et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae 19 confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra 20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat 21 et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram 22 et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur 23 et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus

Genesis 3:17-18

17 ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae 18 spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae

Genesis 6:11-13

11 corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate 12 cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram 13 dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra

Genesis 7:11

11 anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt

Genesis 10:4-5

4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim 5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis

Genesis 11:9

9 et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum

Genesis 17:13-14

13 eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum 14 masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit

Genesis 19:24

24 igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo

Genesis 41:50

50 nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos

Exodus 15:11

11 quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia

Exodus 15:21

21 quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mare

Leviticus 18:24-28

24 ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum 25 et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos 26 custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos 27 omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam 28 cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos

Leviticus 20:22

22 custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi

Leviticus 25:36-37

36 ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te 37 pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges

Leviticus 26:21-22

21 si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra 22 emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae

Leviticus 26:22-22

22 emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae

Leviticus 26:30-35

30 destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea 31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum 32 disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint 33 vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae 34 tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis 35 in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea

Numbers 35:33-34

33 ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit 34 atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel

Deuteronomy 4:27

27 atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus

Deuteronomy 11:6

6 et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis

Deuteronomy 23:19-20

19 non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem 20 sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam

Deuteronomy 28:15-20

15 quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te 16 maledictus eris in civitate maledictus in agro 17 maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae 18 maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae armenta boum tuorum et greges ovium tuarum 19 maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens 20 mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me

Deuteronomy 28:62

62 et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui

Deuteronomy 28:64

64 disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus

Deuteronomy 29:22-28

22 dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus 23 sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo

Deuteronomy 29:23-28

23 sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo 24 et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic quae est haec ira furoris eius inmensa 25 et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti 26 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi 27 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine scripta sunt 28 et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur

Deuteronomy 29:28-28

28 et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur

Deuteronomy 30:18-19

18 praedico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam 19 testes invoco hodie caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum

Deuteronomy 32:15

15 incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo

Deuteronomy 32:20

20 et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii

Deuteronomy 32:22-26

22 ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet 23 congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis 24 consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium 25 foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene 26 dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum

Deuteronomy 32:26-26

26 dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum

Joshua 10:10-11

10 et conturbavit eos Dominus a facie Israhel contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda 11 cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israhel

Joshua 10:16-17

16 fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda 17 nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca Maceda

Joshua 10:22-26

22 praecepitque Iosue dicens aperite os speluncae et producite ad me quinque reges qui in ea latitant 23 fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth regem Lachis regem Eglon 24 cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israhel et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarent 25 rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis 26 percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super quinque stipites fueruntque suspensi usque ad vesperum

Joshua 23:15-16

15 sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis 16 eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima quam tradidit vobis

Joshua 24:25

25 percussit igitur Iosue in die illo foedus et proposuit populo praecepta atque iudicia in Sychem

2 Samuel 23:5

5 nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet

1 Kings 19:17

17 et erit quicumque fugerit gladium Azahel occidet eum Hieu et qui fugerit gladium Hieu interficiet eum Heliseus

1 Kings 20:29-30

29 dirigebant septem diebus ex adverso hii atque illi acies septima autem die commissum est bellum percusseruntque filii Israhel de Syris centum milia peditum in die una 30 fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum

2 Kings 7:2

2 respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis et inde non comedes

2 Kings 17:7-23

7 factum est enim cum peccassent filii Israhel Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Aegypti de manu Pharaonis regis Aegypti coluerunt deos alienos 8 et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israhel et regum Israhel quia similiter fecerant 9 et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam 10 feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum 11 et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima inritantes Dominum 12 et coluerunt inmunditias de quibus praecepit Dominus eis ne facerent verbum hoc 13 et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite praecepta mea et caerimonias iuxta omnem legem quam praecepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum 14 qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum qui noluerunt oboedire Domino Deo suo 15 et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant 16 et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal 17 et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eum 18 iratusque est Dominus vehementer Israhel et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo 19 sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israhel quos operatus fuerat 20 proiecitque Dominus omne semen Israhel et adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua 21 ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum 22 et ambulaverunt filii Israhel in universis peccatis Hieroboam quae fecerat non recesserunt ab eis 23 usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israhel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc

2 Kings 21:13

13 et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius

2 Kings 22:13-17

13 ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est magna enim ira Domini succensa est contra nos quia non audierunt patres nostri verba libri huius ut facerent omne quod scriptum est nobis 14 ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et Saphan et Asaia ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Araas custodis vestium quae habitabat in Hierusalem in secunda locutique sunt ad eam 15 et illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel dicite viro qui misit vos ad me 16 haec dicit Dominus ecce ego adducam mala super locum hunc et super habitatores eius omnia verba legis quae legit rex Iuda 17 quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis inritantes me in cunctis operibus manuum suarum et succendetur indignatio mea in loco hoc et non extinguetur

2 Kings 23:26-27

26 verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor eius contra Iudam propter inritationes quibus provocaverat eum Manasses 27 dixit itaque Dominus etiam Iudam auferam a facie mea sicut abstuli Israhel et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem et domum de qua dixi erit nomen meum ibi

2 Kings 25:4

4 et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quae ducit ad campestria solitudinis

2 Kings 25:9-10

9 et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem omnemque domum conbusit igni 10 et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum

2 Chronicles 33:9

9 igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israhel

2 Chronicles 36:14-17

14 sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem 15 mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens eo quod parceret populo et habitaculo suo 16 at illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones eius inludebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum eius et esset nulla curatio 17 adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus eius

2 Chronicles 36:20

20 si quis evaserat gladium ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius donec imperaret rex Persarum 21 et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiae et celebraret terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum conplerentur septuaginta anni

Ezra 9:6-7

6 et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in caelum 7 a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac

Nehemiah 1:8

8 memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populos

Job 18:8-16

8 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat 9 tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis 10 abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam 11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius 12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius 13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors 14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus 15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur 16 deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius

Job 20:24

24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum

Job 35:9-10

9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum 10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte

Job 38:4-7

4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam 5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam 6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius 7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei

Psalms 2:8

8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae

Psalms 18:7

7 commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est

Psalms 18:15

15 et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui

Psalms 22:27-31

27 recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium 28 quia Domini est regnum et dominabitur gentibus 29 comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem 30 et anima eius ipsi vivet semen serviet ei 31 narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit

Psalms 38:4

4 quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me

Psalms 46:2-3

2 ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris 3 sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper

Psalms 55:5

5 timor et tremor venit super me et operuit me caligo

Psalms 58:10

10 et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra

Psalms 67:7

7 victori David psalmus cantici exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius

Psalms 69:12

12 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui

Psalms 72:8-11

8 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent 9 et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei 10 quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor 11 parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit

Psalms 76:12

12 in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea

Psalms 97:1

1 Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae

Psalms 98:3

3 recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

Psalms 105:10

10 quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac

Psalms 106:15

15 et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine

Psalms 106:36-39

36 et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum 37 et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum 38 et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus 39 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus

Psalms 107:1-43

1 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia 2 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 3 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos 4 ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari 5 erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt 6 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat 7 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos 8 et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem 9 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 10 quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis 11 habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro 12 quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt 13 et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret 14 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos 15 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit 16 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 17 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit 18 stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos 19 omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis 20 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos 21 misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu 22 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 23 et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude 24 qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis 25 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo 26 dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius 27 ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur

Psalms 107:27

27 ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur 28 obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est 29 clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos 30 statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius 31 laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt 32 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 33 et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum 34 ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim 35 terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius 36 ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum 37 et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum 38 et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina 39 et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet 40 inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris 41 et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia 42 et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias 43 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum

Psalms 146:9

9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret

Psalms 149:6-9

6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum 7 ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis 8 ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis 9 ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia

Proverbs 31:6

6 date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo

Ecclesiastes 9:7

7 vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua

Isaiah 1:2-5

2 audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me 3 cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit 4 vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum 5 super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens

Isaiah 1:7-9

7 terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili 8 et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur

Isaiah 1:8

8 et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur 9 nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus

Isaiah 1:9

9 nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus

Isaiah 1:28

28 et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur

Isaiah 1:31

31 et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat

Isaiah 2:9

9 et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis

Isaiah 2:11-12

11 oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa 12 quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur

Isaiah 2:19

19 et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram

Isaiah 3:2-8

2 fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem 3 principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici 4 et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis 5 et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem 6 adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua 7 respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi 8 ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius

Isaiah 3:26

26 et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit

Isaiah 5:6

6 et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem 7 vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor 8 vae qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio terrae 9 in auribus meis sunt haec Domini exercituum nisi domus multae desertae fuerint grandes et pulchrae absque habitatore 10 decem enim iuga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres 11 vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis

Isaiah 5:11-30

11 vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis 12 cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis

Isaiah 5:12-12

12 cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis

Isaiah 5:12-30

12 cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis 13 propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit 14 propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et populus eius et sublimes gloriosique eius ad eum 15 et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur

Isaiah 5:15-30

15 et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur 16 et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia 17 et pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenae comedent 18 vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum 19 qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus illud 20 vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum

Isaiah 5:20-30

20 vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum 21 vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes 22 vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem

Isaiah 5:22-30

22 vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem 23 qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo 24 propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israhel blasphemaverunt 25 ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta 26 et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrae et ecce festinus velociter veniet 27 non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit neque dormiet neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius 28 sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti ungulae equorum eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis 29 rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat 30 et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux obtenebrata est in caligine eius

Isaiah 6:11-12

11 et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta

Isaiah 6:11

11 et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta 12 et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae 13 et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea

Isaiah 7:17-25

17 adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum 18 et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur 19 et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus 20 in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam 21 et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves 22 et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae 23 et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt 24 cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinae erunt in universa terra 25 et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris

Isaiah 8:22

22 et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua

Isaiah 9:14-17

14 et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una 15 longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est 16 et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati 17 propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

Isaiah 9:19

19 in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet

Isaiah 10:4

4 ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

Isaiah 10:6

6 ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum

Isaiah 10:12

12 et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius

Isaiah 10:16

16 propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis

Isaiah 10:20-22

20 et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate 21 reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem 22 si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam

Isaiah 10:25-27

25 adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum 26 et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti 27 et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei

Isaiah 11:11-12

11 et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Aegypto et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris 12 et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israhel et dispersos Iuda colliget a quattuor plagis terrae

Isaiah 12:1-6

1 et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me 2 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem 3 haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris 4 et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius 5 cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra 6 exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel

Isaiah 12:6

6 exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel

Isaiah 13:10

10 quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo

Isaiah 14:1-2

1 prope est ut veniat tempus eius et dies eius non elongabuntur miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israhel et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Iacob 2 et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum et possidebit eos domus Israhel super terram Domini in servos et ancillas et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos

Isaiah 16:8

8 quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mare

Isaiah 16:10

10 et auferetur laetitia et exultatio de Carmelo et in vineis non exultabit neque iubilabit vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat vocem calcantium abstuli

Isaiah 17:4

4 et erit in die illa adtenuabitur gloria Iacob et pingue carnis eius marcescet 5 et erit sicut congregans in messe quod restiterit et brachium eius spicas leget et erit sicut quaerens spicas in valle Rafaim 6 et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus Israhel

Isaiah 19:14

14 Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens

Isaiah 21:2

2 visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci

Isaiah 21:17

17 et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est

Isaiah 22:25

25 in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est

Isaiah 23:1

1 onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis

Isaiah 23:15-16

15 et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis 16 sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit

Isaiah 24:1

1 ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius

Isaiah 24:1-5

1 ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius 2 et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet 3 dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc 4 luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae 5 et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum

Isaiah 24:7-9

7 luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde 8 cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae 9 cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam

Isaiah 24:12

12 relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas

Isaiah 24:17

17 formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae

Isaiah 24:20

20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat

Isaiah 25:1

1 Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen 2 quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur 3 super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te

Isaiah 25:10-12

10 quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro 11 et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum et humiliabit gloriam eius cum adlisione manuum eius 12 et munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem

Isaiah 26:1

1 in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale

Isaiah 26:15

15 indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae

Isaiah 27:2

2 in die illa vinea meri cantabit ei

Isaiah 27:10

10 civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates eius

Isaiah 28:1

1 vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino

Isaiah 28:5

5 in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui

Isaiah 29:9

9 obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino movemini et non ebrietate

Isaiah 29:16

16 perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis

Isaiah 30:26

26 et erit lux lunae sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae eius sanaverit

Isaiah 32:9-13

9 mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum 10 post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet 11 obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros 12 super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili 13 super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis

Isaiah 32:13-13

13 super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis

Isaiah 32:13

13 super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis 14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum

Isaiah 32:14

14 domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum

Isaiah 33:1

1 vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris

Isaiah 33:9

9 luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus

Isaiah 34:2-17

2 quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem 3 interfecti eorum proicientur et de cadaveribus eorum ascendet fetor tabescent montes sanguine eorum 4 et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu

Isaiah 34:4-17

4 et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu 5 quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium

Isaiah 34:5-17

5 quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium 6 gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom

Isaiah 34:6-17

6 gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom 7 et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguium

Isaiah 34:7-17

7 et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguium 8 quia dies ultionis Domini annus retributionum iudicii Sion

Isaiah 34:8-17

8 quia dies ultionis Domini annus retributionum iudicii Sion 9 et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur et erit terra eius in picem ardentem

Isaiah 34:9-17

9 et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur et erit terra eius in picem ardentem 10 nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus eius a generatione in generationem desolabitur in saeculum saeculorum non erit transiens per eam

Isaiah 34:10-17

10 nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus eius a generatione in generationem desolabitur in saeculum saeculorum non erit transiens per eam 11 et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem

Isaiah 34:11-17

11 et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem 12 nobiles eius non erunt ibi regem potius invocabunt et omnes principes eius erunt in nihilum 13 et orientur in domibus eius spinae et urticae et paliurus in munitionibus eius et erit cubile draconum et pascua strutionum

Isaiah 34:13-17

13 et orientur in domibus eius spinae et urticae et paliurus in munitionibus eius et erit cubile draconum et pascua strutionum 14 et occurrent daemonia onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem

Isaiah 34:14-17

14 et occurrent daemonia onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem 15 ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos et circumfodit et fovit in umbra eius illuc congregati sunt milvi alter ad alterum

Isaiah 34:15-17

15 ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos et circumfodit et fovit in umbra eius illuc congregati sunt milvi alter ad alterum 16 requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea 17 et ipse misit eis sortem et manus eius divisit eam illis in mensuram usque in aeternum possidebunt eam in generatione et generatione habitabunt in ea

Isaiah 35:2

2 germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri

Isaiah 35:10

10 et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus

Isaiah 38:12

12 generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me

Isaiah 40:9

9 super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester

Isaiah 41:5

5 viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt

Isaiah 42:4

4 non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt

Isaiah 42:10-12

10 cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum

Isaiah 42:10

10 cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum 11 sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt 12 ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt

Isaiah 42:15

15 desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam

Isaiah 42:22

22 ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde

Isaiah 42:24-25

24 quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius 25 et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit

Isaiah 43:27

27 pater tuus primus peccavit et interpretes tui praevaricati sunt in me

Isaiah 44:23

23 laudate caeli quoniam fecit Dominus iubilate extrema terrae resonate montes laudationem saltus et omne lignum eius quoniam redemit Dominus Iacob et Israhel gloriabitur

Isaiah 45:22-25

22 convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego Deus et non est alius 23 in memet ipso iuravi egredietur de ore meo iustitiae verbum et non revertetur quia mihi curvabunt omnia genu et iurabit omnis lingua 24 ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei 25 in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israhel

Isaiah 48:8

8 neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te

Isaiah 49:1

1 audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei

Isaiah 50:1

1 haec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram

Isaiah 51:5

5 prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos iudicabunt me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt

Isaiah 51:11

11 et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus

Isaiah 52:7-9

7 quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus

Isaiah 52:7

7 quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus 8 vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion 9 gaudete et laudate simul deserta Hierusalem quia consolatus est Dominus populum suum redemit Hierusalem 10 paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

Isaiah 54:1

1 lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum dicit Dominus

Isaiah 59:1-3

1 ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris eius ut non exaudiat 2 sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret 3 manus enim vestrae pollutae sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur

Isaiah 59:12-15

12 multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te et peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus 13 peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii 14 et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe stetit quia corruit in platea veritas et aequitas non potuit ingredi 15 et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo praedae patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis eius quia non est iudicium

Isaiah 60:9

9 me enim insulae expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te

Isaiah 60:19

19 non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam

Isaiah 60:21

21 populus autem tuus omnes iusti in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meae opus manus meae ad glorificandum

Isaiah 64:6

6 et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos

Isaiah 66:19

19 et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus

Isaiah 66:19-20

19 et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus 20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini

Jeremiah 3:1-2

1 vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus 2 leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis

Jeremiah 3:20

20 sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic contempsit me domus Israhel dicit Dominus

Jeremiah 4:7

7 ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se levavit egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem civitates tuae vastabuntur remanentes absque habitatore

Jeremiah 4:23-28

23 aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et caelos et non erat lux in eis 24 vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt 25 intuitus sum et non erat homo et omne volatile caeli recessit 26 aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius 27 haec enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen consummationem non faciam 28 lugebit terra et maerebunt caeli desuper eo quod locutus sum cogitavi et non paenituit me nec aversus sum ab eo

Jeremiah 4:28-28

28 lugebit terra et maerebunt caeli desuper eo quod locutus sum cogitavi et non paenituit me nec aversus sum ab eo

Jeremiah 5:3-6

3 Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti 4 ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei sui 5 ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vincula 6 idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum

Jeremiah 5:11

11 praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus Iuda ait Dominus

Jeremiah 7:34

34 et quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis Hierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae in desolatione enim erit terra

Jeremiah 8:3

3 et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis quae derelicta sunt ad quae eieci eos dicit Dominus exercituum 4 et dices ad eos haec dicit Dominus numquid qui cadet non resurget et qui aversus est non revertetur

Jeremiah 9:11

11 et dabo Hierusalem in acervos harenae et cubilia draconum et civitates Iuda dabo in desolationem eo quod non sit habitator

Jeremiah 9:16

16 et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum et mittam post eos gladium donec consumantur

Jeremiah 9:25-26

25 ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui circumcisum habet praeputium 26 super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde

Jeremiah 12:1

1 iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt

Jeremiah 12:4

4 usquequo lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea consumptum est animal et volucre quoniam dixerunt non videbit novissima nostra

Jeremiah 12:6

6 nam et fratres tui et domus patris tui etiam ipsi pugnaverunt adversum te et clamaverunt post te plena voce ne credas eis cum locuti fuerint tibi bona

Jeremiah 13:15

15 audite et auribus percipite nolite elevari quia Dominus locutus est

Jeremiah 16:9

9 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae

Jeremiah 23:11-13

11 propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum ait Dominus 12 idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris inpellentur enim et corruent in ea adferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait Dominus 13 et in prophetis Samariae vidi fatuitatem prophetabant in Baal et decipiebant populum meum Israhel

Jeremiah 25:10

10 perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsae et vocem sponsi vocem molae et lumen lucernae

Jeremiah 25:27

27 et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bibite et inebriamini et vomite et cadite neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos

Jeremiah 30:19

19 et egredietur de eis laus voxque ludentium et multiplicabo eos et non inminuentur et glorificabo eos et non adtenuabuntur

Jeremiah 31:12

12 et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra non esurient

Jeremiah 33:11

11 vox gaudii et vox laetitiae vox sponsi et vox sponsae vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in aeternum misericordia eius et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terrae sicut a principio dicit Dominus

Jeremiah 38:6-13

6 tulerunt ergo Hieremiam et proiecerunt eum in lacu Melchiae filii Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt Hieremiam in funibus et in lacum non erat aqua sed lutum descendit itaque Hieremias in caenum 7 audivit autem Abdemelech Aethiops vir eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin 8 et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens 9 domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quaecumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate 10 praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens tolle tecum hinc triginta viros et leva Hieremiam prophetam de lacu antequam moriatur 11 adsumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis quae erat sub cellario et tulit inde veteres pannos et antiqua quae conputruerant et submisit ea ad Hieremiam in lacum per funiculos 12 dixitque Abdemelech Aethiops ad Hieremiam pone veteres pannos et haec scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et subter funes fecit ergo Hieremias sic 13 et extraxerunt Hieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu mansit autem Hieremias in vestibulo carceris

Jeremiah 39:4

4 cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quae erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti

Jeremiah 39:8

8 domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt

Jeremiah 40:15

15 Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudaei qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiae Iuda

Jeremiah 41:2

2 surrexit autem Ismahel filius Nathaniae et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis terrae

Jeremiah 42:18

18 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum et eritis in iusiurandum et in stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum

Jeremiah 44:11-13

11 ideo haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego pono faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Iudam 12 et adsumam reliquias Iudae qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Aegypti et habitarent ibi et consumentur omnes in terra Aegypti cadent in gladio et in fame consumentur a minimo usque ad maximum in gladio et in fame morientur et erunt in iusiurandum et in miraculum et in maledictionem et in obprobrium 13 et visitabo habitatores terrae Aegypti sicut visitavi super Hierusalem in gladio et in fame et in peste

Jeremiah 44:28

28 et qui fugerint gladium revertentur de terra Aegypti in terram Iuda viri pauci et scient omnes reliquiae Iuda ingredientium terram Aegypti ut habitent ibi cuius sermo conpleatur meus an illorum

Jeremiah 48:33

33 ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit

Jeremiah 48:43-44

43 pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus 44 qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus

Jeremiah 50:5

5 in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione delebitur

Jeremiah 50:17

17 grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis

Jeremiah 52:7

7 et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portae quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quae ducit in heremum

Jeremiah 52:13-14

13 et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit 14 et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiae

Jeremiah 52:24-30

24 et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli 25 et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio civitatis 26 tulit autem eos Nabuzardan magister militiae et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha 27 et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua 28 iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudaeos tria milia et viginti tres 29 in anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas octingentas triginta duas 30 in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animae quattuor milia sescentae

Lamentations 1:1

1 ALEPH quomodo sedit sola civitas plena populo facta est quasi vidua domina gentium princeps provinciarum facta est sub tributo 2 BETH plorans ploravit in nocte et lacrimae eius in maxillis eius non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici

Lamentations 1:4

4 DELETH viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem omnes portae eius destructae sacerdotes eius gementes virgines eius squalidae et ipsa oppressa amaritudine

Lamentations 1:14

14 NUN vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius convolutae sunt et inpositae collo meo infirmata est virtus mea dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere

Lamentations 2:9

9 TETH defixae sunt in terra portae eius perdidit et contrivit vectes eius regem eius et principes eius in gentibus non est lex et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino

Lamentations 4:13

13 MEM propter peccata prophetarum eius iniquitates sacerdotum eius qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum

Lamentations 5:12-14

12 principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt 13 adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt 14 senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium

Lamentations 5:14-15

14 senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium 15 defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster

Lamentations 5:18

18 propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo

Ezekiel 5:2

2 tertiam partem igni conbures in medio civitatis iuxta conpletionem dierum obsidionis et adsumens tertiam partem concides gladio in circuitu eius tertiam vero aliam disperges in ventum et gladium nudabo post eos 3 et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in summitate pallii tui

Ezekiel 5:14

14 et dabo te in desertum et in obprobrium in gentibus quae in circuitu tuo sunt in conspectu omnis praetereuntis

Ezekiel 6:6

6 in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt et excelsa demolientur et dissipabuntur et interibunt arae vestrae et confringentur et cessabunt idola vestra et conterentur delubra vestra et delebuntur opera vestra

Ezekiel 6:8-11

8 et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus cum dispersero vos in terris 9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me et oculos eorum fornicantes post idola sua et displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus suis 10 et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum ut facerem eis malum hoc 11 haec dicit Dominus Deus percute manu tua et adlide pedem tuum et dic eheu ad omnes abominationes malorum domus Israhel qui gladio fame peste ruituri sunt

Ezekiel 7:12-13

12 venit tempus adpropinquavit dies qui emit non laetetur et qui vendit non lugeat quia ira super omnem populum eius 13 quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur et adhuc in viventibus vita eorum visio enim ad omnem multitudinem eius non regredietur et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur

Ezekiel 7:16

16 et salvabuntur qui fugerint ex eis et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi unusquisque in iniquitate sua

Ezekiel 7:20-24

20 et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo propter hoc dedi eis illud in inmunditiam 21 et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terrae in praedam et contaminabunt illud 22 et avertam faciem meam ab eis et violabunt arcanum meum et introibunt in illud emissarii et contaminabunt illud 23 fac conclusionem quoniam terra plena est iudicio sanguinum et civitas plena iniquitate 24 et adducam pessimos de gentibus et possidebunt domos eorum et quiescere faciam superbiam potentium et possidebunt sanctuaria eorum

Ezekiel 9:4-6

4 et dixit Dominus ad eum transi per mediam civitatem in medio Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius 5 et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum et percutite non parcat oculus vester neque misereamini 6 senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres interficite usque ad internicionem omnem autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite coeperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus

Ezekiel 11:16-20

16 propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt 17 propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israhel 18 et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa 19 et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum 20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum

Ezekiel 12:20

20 et civitates quae nunc habitantur desolatae erunt terraque deserta et scietis quia ego Dominus

Ezekiel 14:8-10

8 et ponam faciem meam super hominem illum et faciam eum in exemplum et in proverbium et disperdam eum de medio populi mei et scietis quia ego Dominus 9 et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum ego Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam super eum et delebo eum de medio populi mei Israhel 10 et portabunt iniquitatem suam iuxta iniquitatem interrogantis sic iniquitas prophetae erit

Ezekiel 14:21

21 quoniam haec dicit Dominus Deus quod si et quattuor iudicia mea pessima gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Hierusalem ut interficiam de ea hominem et pecus 22 tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias ecce ipsi egredientur ad vos et videbitis viam eorum et adinventiones eorum et consolabimini super malo quod induxi in Hierusalem in omnibus quae inportavi super eam 23 et consolabuntur vos cum videritis viam eorum et adinventiones eorum et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quae feci in ea ait Dominus Deus

Ezekiel 20:13

13 et inritaverunt me domus Israhel in deserto in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt quae faciens homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt vehementer dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos

Ezekiel 20:24

24 eo quod iudicia mea non fecissent et praecepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum

Ezekiel 22:24-31

24 fili hominis dic ei tu es terra inmunda et non conpluta in die furoris 25 coniuratio prophetarum in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt in medio illius 26 sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum 27 principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra 28 prophetae autem eius liniebant eos absque temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes haec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus 29 populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicio 30 et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni 31 et effudi super eos indignationem meam in igne irae meae consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus

Ezekiel 24:11

11 pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et liquefiat aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et consumatur rubigo eius

Ezekiel 26:13

13 et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius

Ezekiel 32:7-8

7 et operiam cum extinctus fueris caelos et nigrescere faciam stellas eius solem nube tegam et luna non dabit lumen suum 8 omnia luminaria caeli maerere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam dicit Dominus Deus

Ezekiel 35:14

14 haec dicit Dominus Deus laetante universa terra in solitudinem te redigam

Ezekiel 36:4

4 propterea montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et desertis parietinis et urbibus derelictis quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum

Ezekiel 37:26

26 et percutiam illis foedus pacis pactum sempiternum erit eis et fundabo eos et multiplicabo et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum

Ezekiel 38:1-23

1 et factus est sermo Domini ad me dicens 2 fili hominis pone faciem tuam contra Gog terram Magog principem capitis Mosoch et Thubal et vaticinare de eo 3 et dices ad eum haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Gog principem capitis Mosoch et Thubal 4 et circumagam te et ponam frenum in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum equos et equites vestitos loricis universos multitudinem magnam hastam et clypeum arripientium et gladium 5 Persae Aethiopes et Lybies cum eis omnes scutati et galeati 6 Gomer et universa agmina eius domus Thogorma latera aquilonis et totum robur eius populique multi tecum 7 praepara et instrue te et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te et esto eis in praeceptum 8 post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio congregata est de populis multis ad montes Israhel qui fuerunt deserti iugiter haec de populis educta est et habitaverunt in ea confidenter universi

Ezekiel 38:8

8 post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio congregata est de populis multis ad montes Israhel qui fuerunt deserti iugiter haec de populis educta est et habitaverunt in ea confidenter universi 9 ascendens autem quasi tempestas venies et quasi nubes ut operias terram tu et omnia agmina tua et populi multi tecum 10 haec dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones super cor tuum et cogitabis cogitationem pessimam 11 et dices ascendam ad terram absque muro veniam ad quiescentes habitantesque secure omnes habitant sine muro vectes et portae non sunt eis 12 ut diripias spolia et invadas praedam ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti et super populum qui est congregatus ex gentibus qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae 13 Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones eius dicent tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum auferas supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitas 14 propterea vaticinare fili hominis et dices ad Gog haec dicit Dominus Deus numquid non in die illo cum habitaverit populus meus Israhel confidenter scies 15 et venies de loco tuo a lateribus aquilonis tu et populi multi tecum ascensores equorum universi coetus magnus et exercitus vehemens 16 et ascendes super populum meum Israhel quasi nubes ut operias terram in novissimis diebus eris et adducam te super terram meam ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum o Gog 17 haec dicit Dominus Deus tu ergo ille es de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israhel qui prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerem te super eos 18 et erit in die illa in die adventus Gog super terram Israhel ait Dominus Deus ascendet indignatio mea in furore meo 19 et in zelo meo in igne irae meae locutus sum quia in die illa erit commotio magna super terram Israhel 20 et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et bestiae agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terrae et subvertentur montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruet 21 et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium ait Dominus Deus gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur 22 et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus inmensis ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius et super populos multos qui sunt cum eo 23 et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis gentium multarum et scient quia ego Dominus

Daniel 7:9-10

9 aspiciebam donec throni positi sunt et antiquus dierum sedit vestimentum eius quasi nix candidum et capilli capitis eius quasi lana munda thronus eius flammae ignis rotae eius ignis accensus 10 fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius milia milium ministrabant ei et decies milies centena milia adsistebant ei iudicium sedit et libri aperti sunt

Daniel 7:18

18 suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum usque in saeculum et saeculum saeculorum

Daniel 7:25

25 et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et leges et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis

Daniel 7:27

27 regnum autem et potestas et magnitudo regni quae est subter omne caelum detur populo sanctorum Altissimi cuius regnum regnum sempiternum est et omnes reges servient ei et oboedient

Daniel 9:5-8

5 peccavimus inique fecimus impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis

Daniel 9:5

5 peccavimus inique fecimus impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis 6 non oboedivimus servis tuis prophetis qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris principibus nostris patribus nostris omnique populo terrae 7 tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei sicut est hodie viro Iuda et habitatoribus Hierusalem et omni Israhel his qui prope sunt et his qui procul in universis terris ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum in quibus peccaverunt in te 8 Domine nobis confusio faciei regibus nostris principibus nostris et patribus nostris qui peccaverunt

Daniel 9:10

10 et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius quam posuit nobis per servos suos prophetas

Daniel 11:19

19 et convertet faciem suam ad imperium terrae suae et inpinget et corruet et non invenietur

Hosea 2:11

11 et cessare faciam omne gaudium eius sollemnitatem eius neomeniam eius sabbatum eius et omnia festa tempora eius

Hosea 4:1-5

1 audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra 2 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit 3 propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur

Hosea 4:3-5

3 propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur 4 verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti 5 et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam

Hosea 4:9

9 et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei

Hosea 5:7

7 in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis

Hosea 6:7

7 ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me

Hosea 7:14

14 et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me

Hosea 9:1-2

1 noli laetari Israhel noli exultare sicut populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici 2 area et torcular non pascet eos et vinum mentietur eis

Joel 1:10-12

10 depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum 11 confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri 12 vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum

Joel 1:15

15 a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet

Joel 2:31

31 sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et horribilis

Joel 3:9-17

9 clamate hoc in gentibus sanctificate bellum suscitate robustos accedant ascendant omnes viri bellatores 10 concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas infirmus dicat quia fortis ego sum 11 erumpite et venite omnes gentes de circuitu et congregamini ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos 12 consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu 13 mittite falces quoniam maturavit messis venite et descendite quia plenum est torcular exuberant torcularia quia multiplicata est malitia eorum 14 populi populi in valle concisionis quia iuxta est dies Domini in valle concisionis 15 sol et luna obtenebricata sunt et stellae retraxerunt splendorem suum

Joel 3:15

15 sol et luna obtenebricata sunt et stellae retraxerunt splendorem suum 16 et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur caeli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israhel 17 et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius

Joel 3:19

19 Aegyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Iuda et effuderint sanguinem innocentem in terra sua

Amos 5:16-20

16 propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere 17 et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus 18 vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux 19 quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber

Amos 5:19

19 quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber 20 numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea

Amos 6:5-7

5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici 6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph 7 quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium

Amos 8:3

3 et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi morientur in omni loco proicietur silentium

Amos 8:10

10 et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum

Amos 8:14

14 qui iurant in delicto Samariae et dicunt vivit deus tuus Dan et vivit via Bersabee et cadent et non resurgent ultra

Micah 1:9

9 quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem

Micah 1:12

12 quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem

Micah 2:10

10 surgite et ite quia non habetis hic requiem propter inmunditiam eius corrumpetur putredine pessima

Micah 2:12

12 congregatione congregabo Iacob totum te in unum conducam reliquias Israhel pariter ponam illum quasi gregem in ovili quasi pecus in medio caularum tumultuabuntur a multitudine hominum 13 ascendet enim pandens iter ante eos divident et transibunt portam et egredientur per eam et transibit rex eorum coram eis et Dominus in capite eorum

Micah 3:12

12 propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum

Micah 4:4

4 et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est

Micah 4:7

7 et ponam claudicantem in reliquias et eam quae laboraverat in gentem robustam et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum

Micah 5:4

4 et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae

Nahum 1:5

5 montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo

Nahum 2:10

10 dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae

Habakkuk 1:3

3 quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior

Habakkuk 3:6

6 stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eius

Habakkuk 3:17-18

17 ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus 18 ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo

Zephaniah 2:11

11 horribilis Dominus super eos et adtenuabit omnes deos terrae et adorabunt eum vir de loco suo omnes insulae gentium

Zephaniah 3:14-20

14 lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et exulta in omni corde filia Hierusalem 15 abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israhel Dominus in medio tui non timebis malum ultra 16 in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae 17 Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude 18 nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis obprobrium 19 ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum 20 in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit Dominus

Haggai 2:21-22

21 loquere ad Zorobabel ducem Iuda dicens ego movebo caelum pariter et terram 22 et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regni gentium et subvertam quadrigam et ascensorem eius et descendent equi et ascensores eorum vir in gladio fratris sui

Zechariah 2:10

10 lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus

Zechariah 5:3-4

3 et dixit ad me haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur 4 educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur in medio domus eius et consumet eam et ligna eius et lapides eius 5 et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur 6 et dixi quidnam est et ait haec est amphora egrediens et dixit haec est oculus eorum in universa terra 7 et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens in medio amphorae 8 et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae et misit massam plumbeam in os eius

Zechariah 9:9

9 exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae

Zechariah 9:11

11 tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua

Zechariah 9:15

15 Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris

Zechariah 10:9-12

9 et seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei et vivent cum filiis suis et revertentur 10 et reducam eos de terra Aegypti et de Assyriis congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur eis locus 11 et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur superbia Assur et sceptrum Aegypti recedet 12 confortabo eos in Domino et in nomine eius ambulabunt dicit Dominus

Zechariah 13:7-9

7 framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos 8 et erunt in omni terra dicit Dominus partes duae in ea disperdentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea 9 et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus

Zechariah 14:12-19

12 et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quae pugnaverunt adversus Hierusalem tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos et oculi eius contabescent in foraminibus suis et lingua eorum contabescet in ore suo 13 in die illo erit tumultus Domini magnus in eis et adprehendet vir manum proximi sui et conseretur manus eius super manum proximi sui 14 sed et Iudas pugnabit adversus Hierusalem et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu aurum et argentum et vestes multae satis 15 et sic erit ruina equi et muli cameli et asini et omnium iumentorum quae fuerint in castris illis sicut ruina haec 16 et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quae venerint contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut adorent regem Dominum exercituum et celebrent festivitatem tabernaculorum 17 et erit qui non ascenderit de familiis terrae ad Hierusalem ut adoret regem Dominum exercituum non erit super eos imber 18 quod si et familia Aegypti non ascenderit et non venerit nec super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum 19 hoc erit peccatum Aegypti et hoc peccatum omnium gentium quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum

Malachi 1:11

11 ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum

Malachi 2:2

2 si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor

Malachi 3:9

9 et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota

Malachi 4:1

1 ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen

Malachi 4:6

6 et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate

Matthew 6:10

10 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra

Matthew 6:13

13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo

Matthew 7:14

14 quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam

Matthew 22:7

7 rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit

Matthew 22:11-13

11 intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali 12 et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit 13 tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

Matthew 23:34-35

34 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem 35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare

Matthew 23:35-36

35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare 36 amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam

Matthew 24:3

3 sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi

Matthew 24:22

22 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi

Matthew 27:25

25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros

Mark 7:7-9

7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum 8 relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa 9 et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis

Mark 13:24-26

24 sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum 25 et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur 26 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria 27 et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli

Luke 1:6

6 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella

Luke 16:25

25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris

Luke 19:43

43 quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique

Luke 21:24

24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum

Acts 13:47

47 sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae

Acts 16:25

25 media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant

Acts 17:6

6 et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt

Romans 8:20-21

20 vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem 21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei

Romans 9:27

27 Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient

Romans 11:2-6

2 non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel 3 Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam 4 sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal 5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt 6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia

Ephesians 5:18-19

18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu 19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino

Ephesians 6:8-9

8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber 9 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum

Hebrews 9:1

1 habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare

Hebrews 12:22

22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae

Hebrews 13:20

20 Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum

James 1:1

1 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem

1 Peter 1:7

7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi

1 Peter 3:15

15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe

1 Peter 4:12-14

12 carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat 13 sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes 14 si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit

2 Peter 3:10

10 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur

Revelation 3:4

4 sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt

Revelation 6:12-14

12 et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis 13 et stellae caeli ceciderunt super terram sicut ficus mittit grossos suos cum vento magno movetur 14 et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt

Revelation 6:14-14

14 et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt 15 et reges terrae et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium 16 et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni 17 quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit stare

Revelation 11:2-3

2 atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus 3 et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccos

Revelation 11:7-8

7 et cum finierint testimonium suum bestia quae ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos 8 et corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus ubi et Dominus eorum crucifixus est

Revelation 11:15

15 et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum

Revelation 14:1

1 et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis

Revelation 15:2-4

2 et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et eos qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius stantes supra mare vitreum habentes citharas Dei 3 et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens iustae et verae viae tuae rex saeculorum

Revelation 15:3

3 et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens iustae et verae viae tuae rex saeculorum 4 quis non timebit Domine et magnificabit nomen tuum quia solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo quoniam iudicia tua manifestata sunt

Revelation 16:5-7

5 et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras sanctus quia haec iudicasti 6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt 7 et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et iusta iudicia tua

Revelation 17:5-6

5 et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna mater fornicationum et abominationum terrae 6 et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna

Revelation 17:14

14 hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles

Revelation 18:2

2 et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundae

Revelation 18:9

9 et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii eius

Revelation 18:21

21 et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenietur 22 et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius et vox molae non audietur in te amplius

Revelation 19:1-6

1 post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est 2 quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius 3 et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in saecula saeculorum 4 et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluia

Revelation 19:4

4 et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluia 5 et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magni 6 et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens

Revelation 19:6

6 et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens

Revelation 19:18-21

18 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum 19 et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius 20 et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure 21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum

Revelation 20:11

11 et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis

Revelation 21:23

23 et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus

Revelation 22:5

5 et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.