Ezekiel 11:16-20

Vulgate(i) 16 propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt 17 propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israhel 18 et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa 19 et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum 20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum