Joel 1:10-12

Vulgate(i) 10 depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum 11 confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri 12 vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum