Isaiah 24:2 Cross References - Vulgate

2 et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet

Genesis 41:50

50 nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos

Leviticus 25:36-37

36 ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te 37 pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges

Deuteronomy 23:19-20

19 non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem 20 sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam

2 Chronicles 36:14-17

14 sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem 15 mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens eo quod parceret populo et habitaculo suo 16 at illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones eius inludebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum eius et esset nulla curatio 17 adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus eius

2 Chronicles 36:20

20 si quis evaserat gladium ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius donec imperaret rex Persarum

Isaiah 2:9

9 et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis

Isaiah 3:2-8

2 fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem 3 principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici 4 et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis 5 et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem 6 adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua 7 respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi 8 ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius

Isaiah 5:15

15 et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur

Isaiah 9:14-17

14 et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una 15 longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est 16 et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati 17 propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

Jeremiah 5:3-6

3 Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti 4 ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei sui 5 ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vincula 6 idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum

Jeremiah 23:11-13

11 propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum ait Dominus 12 idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris inpellentur enim et corruent in ea adferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait Dominus 13 et in prophetis Samariae vidi fatuitatem prophetabant in Baal et decipiebant populum meum Israhel

Jeremiah 41:2

2 surrexit autem Ismahel filius Nathaniae et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis terrae

Jeremiah 42:18

18 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum et eritis in iusiurandum et in stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum

Jeremiah 44:11-13

11 ideo haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego pono faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Iudam 12 et adsumam reliquias Iudae qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Aegypti et habitarent ibi et consumentur omnes in terra Aegypti cadent in gladio et in fame consumentur a minimo usque ad maximum in gladio et in fame morientur et erunt in iusiurandum et in miraculum et in maledictionem et in obprobrium 13 et visitabo habitatores terrae Aegypti sicut visitavi super Hierusalem in gladio et in fame et in peste

Jeremiah 52:24-30

24 et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli 25 et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio civitatis 26 tulit autem eos Nabuzardan magister militiae et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha 27 et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua 28 iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudaeos tria milia et viginti tres 29 in anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas octingentas triginta duas 30 in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animae quattuor milia sescentae

Lamentations 4:13

13 MEM propter peccata prophetarum eius iniquitates sacerdotum eius qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum

Lamentations 5:12-14

12 principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt 13 adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt 14 senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium

Ezekiel 7:12-13

12 venit tempus adpropinquavit dies qui emit non laetetur et qui vendit non lugeat quia ira super omnem populum eius 13 quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur et adhuc in viventibus vita eorum visio enim ad omnem multitudinem eius non regredietur et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur

Ezekiel 14:8-10

8 et ponam faciem meam super hominem illum et faciam eum in exemplum et in proverbium et disperdam eum de medio populi mei et scietis quia ego Dominus 9 et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum ego Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam super eum et delebo eum de medio populi mei Israhel 10 et portabunt iniquitatem suam iuxta iniquitatem interrogantis sic iniquitas prophetae erit

Daniel 9:5-8

5 peccavimus inique fecimus impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis 6 non oboedivimus servis tuis prophetis qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris principibus nostris patribus nostris omnique populo terrae 7 tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei sicut est hodie viro Iuda et habitatoribus Hierusalem et omni Israhel his qui prope sunt et his qui procul in universis terris ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum in quibus peccaverunt in te 8 Domine nobis confusio faciei regibus nostris principibus nostris et patribus nostris qui peccaverunt

Hosea 4:9

9 et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei

Ephesians 6:8-9

8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber 9 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.