Romans 3:25-30

Vulgate(i) 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum 26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu 27 ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei 28 arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis 29 an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium 30 quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem