Romans 3:25 Cross References - Vulgate

25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum

Exodus 25:17-22

17 facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo 18 duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi 19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero 20 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca 21 in qua pones testimonium quod dabo tibi 22 inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel

Leviticus 16:15

15 cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi

Psalms 22:31

31 narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit

Psalms 40:10

10 iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa

Psalms 50:6

6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper

Psalms 97:6

6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius

Psalms 119:142

142 iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas

Isaiah 53:11

11 pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit

John 6:47

47 amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam ego sum panis vitae

John 6:53-58

53 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis 54 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die 55 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus 56 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo 57 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me 58 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum

Acts 2:23

23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis

Acts 3:18

18 Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic

Acts 4:28

28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri

Acts 13:38-39

38 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari 39 in hoc omnis qui credit iustificatur

Acts 15:18

18 notum a saeculo est Domino opus suum

Acts 17:30

30 et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant

Romans 2:4

4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit

Romans 3:23-24

23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei 24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu

Romans 3:26

26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu

Romans 4:1-8

1 quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem 2 si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum 3 quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam 4 ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum 5 ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam 6 sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus 7 beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata 8 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum

Romans 5:1

1 iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum

Romans 5:9

9 Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum

Romans 5:11

11 non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus

Colossians 1:20-23

20 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt 21 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis 22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso 23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister

1 Timothy 1:15

15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum

Hebrews 9:5

5 superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula

Hebrews 9:14-22

14 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi 15 et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis 16 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris 17 testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est 18 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est 19 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit 20 dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus 21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit 22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio

Hebrews 9:25-26

25 neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno 26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit

Hebrews 10:4

4 inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata

Hebrews 10:19-20

19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi 20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam

Hebrews 11:7

7 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus

Hebrews 11:14

14 qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere

Hebrews 11:17

17 fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones

Hebrews 11:39-40

39 et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem 40 Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur

1 Peter 1:18-20

18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis 19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi 20 praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos

1 John 1:10

10 si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis

1 John 2:2

2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi

1 John 4:10

10 in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris

Revelation 5:9

9 et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione

Revelation 13:8

8 et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi

Revelation 20:15

15 et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.