Romans 4:1-8

Vulgate(i) 1 quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem 2 si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum 3 quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam 4 ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum 5 ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam 6 sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus 7 beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata 8 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum