Psalms 89:38-52

Vulgate(i) 38 tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum 39 adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius 40 dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem 41 diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis 42 elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius 43 avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio 44 quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti 45 adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna 46 usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua 47 memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum 48 quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper 49 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua 50 recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum 51 quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui 52 benedictus Dominus in sempiternum amen et amen