Psalms 89:38 Cross References - Vulgate

38 tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum

Deuteronomy 32:19

19 vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae

2 Samuel 1:21

21 montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo

2 Samuel 15:26

26 si autem dixerit non places praesto sum faciat quod bonum est coram se

1 Chronicles 28:9

9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum

2 Chronicles 12:1-12

1 cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israhel cum eo 2 anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Hierusalem quia peccaverunt Domino 3 cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto Lybies scilicet et Trogoditae et Aethiopes 4 cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Hierusalem 5 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iuda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac dixitque ad eos haec dicit Dominus vos reliquistis me et ego reliqui vos in manu Sesac 6 consternatique principes Israhel et rex dixerunt iustus est Dominus 7 cumque vidisset Dominus quod humiliati essent factus est sermo Domini ad Semeiam dicens quia humiliati sunt non disperdam eos daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super Hierusalem per manum Sesac 8 verumtamen servient ei ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum 9 recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon 10 pro quibus fecit rex aeneos et tradidit illos principibus scutariorum qui custodiebant vestibulum palatii 11 cumque introiret rex domum Domini veniebant scutarii et tollebant eos iterumque referebant ad armamentarium suum 12 verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona

Psalms 44:9-26

9 in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper 10 verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris 11 vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos 12 dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos 13 vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum 14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro 15 posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus 16 tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me 17 a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris 18 omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo 19 non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua 20 quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis 21 si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum 22 numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis 23 consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum 24 quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras 25 quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster 26 surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam

Psalms 60:1

1 commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est

Psalms 60:10

10 da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine

Psalms 77:7

7 numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper

Psalms 78:59

59 tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis

Psalms 84:9

9 clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui

Psalms 89:51

51 quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui

Psalms 106:40

40 et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis

Jeremiah 12:1

1 iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt

Lamentations 2:7

7 ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi suae tradidit in manu inimici muros turrium eius vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni

Lamentations 4:20

20 RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus

Hosea 9:17

17 abiciet eos Deus meus quia non audierunt eum et erunt vagi in nationibus

Zechariah 11:8

8 et succidi tres pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me

Zechariah 13:7

7 framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.