Vulgate(i)
1 victori filiorum Core canticum placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob
2 dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper
3 continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui
4 converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos
5 noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem
6 nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te
7 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
8 audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam
9 verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra
10 misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt
11 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
12 sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum
13 iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos