Vulgate(i)
12 et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis
13 scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis
14 et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas
15 et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio
16 et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae
17 et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine
18 ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo
19 ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel
20 quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius
21 et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit
22 et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis
23 panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem
24 abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum
25 et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata
26 et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius
27 et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
28 non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum
29 furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit
30 in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius
31 et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter
32 si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum
33 et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum
34 et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
35 cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius
36 ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum
37 sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens
38 quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine
39 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt
40 non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante
41 qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos
42 qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent
43 qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos
44 qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae
45 qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore
46 qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus
47 qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum
48 munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit
49 et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham
50 et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto
51 et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare
52 et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem
53 et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel
54 et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
55 et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis
56 et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt
57 audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel
58 et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines
59 tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis
60 et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit
61 iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit
62 sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae
63 et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini
64 et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos
65 et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit
66 sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
67 et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum
68 et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum
69 ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius
70 qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit
71 canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum
72 dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae