Psalms 78:12 Cross References - Vulgate

12 et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis

Genesis 32:3

3 misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom

Exodus 7:1-12:51

1 dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus 2 tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israhel de terra sua 3 sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti 4 et non audiet vos inmittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum filios Israhel de terra Aegypti per iudicia maxima 5 et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum 6 fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita egerunt 7 erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem 8 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron 9 cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum 10 ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa est in colubrum 11 vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptias et arcana quaedam similiter 12 proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum 13 induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus 14 dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum 15 vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua 16 dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad praesens audire noluisti 17 haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem 18 pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquae et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis 19 dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeis 20 feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinem 21 et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Aegypti 22 feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut praeceperat Dominus 23 avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor etiam hac vice 24 foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis 25 impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium

Exodus 8:1-12:51

1 dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi 2 sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis 3 et ebulliet fluvius ranas quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum 4 et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranae 5 dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti 6 extendit Aaron manum super aquas Aegypti et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti 7 fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti 8 vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino 9 dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant 10 qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster 11 et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt 12 egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni 13 fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris 14 congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit terra 15 videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut praeceperat Dominus 16 dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terrae et sint scinifes in universa terra Aegypti 17 feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terrae et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti 18 feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis 19 et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus 20 dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi 21 quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua fuerint 22 faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae 23 ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud 24 fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis 25 vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra 26 et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent 27 via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut praeceperit nobis 28 dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me 29 et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino 30 egressusque Moses a Pharao oravit Dominum 31 qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem 32 et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum

Exodus 9:1-12:51

1 dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi 2 quod si adhuc rennuis et retines eos 3 ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis 4 et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israhel 5 constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra 6 fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periit 7 et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum 8 et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao 9 sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti 10 tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in iumentis 11 nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quae in illis erant et in omni terra Aegypti 12 induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen 13 dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi 14 quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra 15 nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra 16 idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra 17 adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere 18 en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus 19 mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae habes in agro homines enim et iumenta et universa quae inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur 20 qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et iumenta in domos 21 qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris 22 et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti 23 extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti 24 et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est 25 et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit 26 tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non cecidit 27 misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impii 28 orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis 29 ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra 30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum 31 linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret 32 triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant 33 egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram 34 videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum 35 et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per manum Mosi

Exodus 10:1-12:51

1 et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor eius et servorum illius ut faciam signa mea haec in eo 2 et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus 3 introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi 4 sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras lucustam in fines tuos 5 quae operiat superficiem terrae nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quae germinant in agris 6 et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone 7 dixerunt autem servi Pharaonis ad eum usquequo patiemur hoc scandalum dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit Aegyptus 8 revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt 9 ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostri 10 et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis 11 non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis statimque eiecti sunt de conspectu Pharaonis 12 dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram Aegypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam quae residua fuit grandini 13 extendit Moses virgam super terram Aegypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas 14 quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt 15 operueruntque universam superficiem terrae vastantes omnia devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in arboribus fuit quae grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto 16 quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos 17 sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam 18 egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit Dominum 19 qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti 20 et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel 21 dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant 22 extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus 23 nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israhel lux erat 24 vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestrae et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum 25 ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quae offeramus Domino Deo nostro 26 cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri praesertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus 27 induravit autem Dominus cor Pharaonis et noluit dimittere eos 28 dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris 29 respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam

Exodus 11:1-12:51

1 et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet 2 dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea 3 dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo 4 et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum 5 et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum 6 eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est 7 apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel 8 descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur 9 et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti 10 Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de terra sua

Exodus 12:1-51

1 dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti 2 mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni 3 loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas 4 sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni 5 erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum 6 et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam 7 et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum 8 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus 9 non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis 10 nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis 11 sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini 12 et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus 13 erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti 14 habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno 15 septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum 16 dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent 17 et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo 18 primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam 19 septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae 20 omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma 21 vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase 22 fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane 23 transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere 24 custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum 25 cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istas 26 et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio 27 dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit 28 et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron 29 factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum 30 surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus 31 vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitis 32 oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi 33 urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemur 34 tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos 35 feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam 36 dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Aegyptios 37 profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis 38 sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis 39 coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparare 40 habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum 41 quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti 42 nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis 43 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo 44 omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet 45 advena et mercennarius non edent ex eo 46 in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis 47 omnis coetus filiorum Israhel faciet illud 48 quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo 49 eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos 50 fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron 51 et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas

Numbers 13:22

22 ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est

Deuteronomy 4:34

34 si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto videntibus oculis tuis

Deuteronomy 6:22

22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro

Nehemiah 9:10

10 et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis eius et in omni populo terrae illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die

Psalms 78:42-50

42 qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent 43 qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos 44 qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae 45 qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore 46 qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus 47 qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum 48 munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit 49 et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham 50 et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto

Psalms 105:27-38

27 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi 28 posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham 29 misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius 30 commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum 31 ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum 32 dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum 33 dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum 34 et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum 35 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus 36 et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum 37 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum 38 et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus

Psalms 106:22

22 obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto

Psalms 135:9

9 misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius

Isaiah 19:11

11 stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum

Isaiah 19:13

13 stulti facti sunt principes Taneos emarcuerunt principes Mempheos deceperunt Aegyptum angulum populorum eius

Ezekiel 30:14

14 et disperdam terram Fatures et dabo ignem in Tafnis et faciam iudicia in Alexandriam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.