Vulgate(i)
1 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite
2 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium
3 furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam
4 ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas
5 Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine
6 dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur
7 quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem
8 antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas
9 laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii
10 et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra
11 victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me