Proverbs 30:15-16

Vulgate(i) 15 sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit 16 infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit