Proverbs 1:22-29

Vulgate(i) 22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam 23 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea 24 quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret 25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis 26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit 27 cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia 28 tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me 29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint