Numbers 32:17-22

Vulgate(i) 17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias 18 non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam 19 nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga 20 quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam 21 et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos 22 et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino