Numbers 14:6-10

Vulgate(i) 6 at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua 7 et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est 8 si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem 9 nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere 10 cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel