Vulgate(i)
1 igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa
2 et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes
3 utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum
4 dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum
5 quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel
6 at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua
7 et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est
8 si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem
9 nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere
10 cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel