Mark 7:34-37

Vulgate(i) 34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire 35 et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte 36 et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant 37 et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui