Mark 7:34-37

Clementine_Vulgate(i) 34 { et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire.} 35 Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. 36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant: 37 et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.