Mark 6:30-45

Vulgate(i) 30 et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant 31 et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant 32 et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum 33 et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos 34 et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa 35 et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit 36 dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent 37 et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare 38 et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces 39 et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum 40 et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos 41 et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus 42 et manducaverunt omnes et saturati sunt 43 et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus 44 erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum 45 et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum