Mark 5:9-13

Vulgate(i) 9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus 10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem 11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens 12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus 13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare