Mark 2:23-28

Vulgate(i) 23 et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas 24 Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet 25 et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant 26 quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant 27 et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum 28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati