Mark 1:24-27

Vulgate(i) 24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei 25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine 26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo 27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei