Mark 15:9-12

Vulgate(i) 9 Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum 10 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes 11 pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis 12 Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum