Mark 15:24-28

Vulgate(i) 24 et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret 25 erat autem hora tertia et crucifixerunt eum 26 et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum 27 et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius 28 et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est