Luke 6:27-30

Vulgate(i) 27 sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt 28 benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos 29 ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere 30 omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas