Luke 4:5-8

Vulgate(i) 5 et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis 6 et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa 7 tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia 8 et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies