Luke 22:15-18

Vulgate(i) 15 et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar 16 dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei 17 et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos 18 dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat