Clementine_Vulgate(i)
15 { Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.}
16 { Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.}
17 { Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.}
18 { Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.}