Luke 12:23-27

Vulgate(i) 23 anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum 24 considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis 25 quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum 26 si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis 27 considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis