Luke 11:9-13

Vulgate(i) 9 et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis 10 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur 11 quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi 12 aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem 13 si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se