Clementine_Vulgate(i)
9 { Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.}
10 { Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.}
11 { Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?}
12 { aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?}
13 { Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se?}