John 17:6-12

Vulgate(i) 6 manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt 7 nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt 8 quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti 9 ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt 10 et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis 11 et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos 12 cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur