John 12:2-8

Vulgate(i) 2 fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti 4 dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus 5 quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis 6 dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat 7 dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud 8 pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis