John 10:1-9

Vulgate(i) 1 amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro 2 qui autem intrat per ostium pastor est ovium 3 huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas 4 et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius 5 alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum 6 hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis 7 dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium 8 omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves 9 ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet