Vulgate(i)
1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2 si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit
3 ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
4 vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti
5 nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es
6 timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum
7 recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint
8 quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos
9 flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
10 rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt
11 tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt
12 porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius
13 in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines
14 pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
15 et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae
16 stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
17 numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir
18 ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem
19 quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea
20 de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt
21 qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia