Genesis 24:2-9

Vulgate(i) 2 dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum 3 ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito 4 sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac 5 respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es 6 dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum 7 Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo 8 sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc 9 posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc