Deuteronomy 32:15-52

Vulgate(i) 15 incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo 16 provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt 17 immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum 18 Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui 19 vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae 20 et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii 21 ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos 22 ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet 23 congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis 24 consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium 25 foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene 26 dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum 27 sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia 28 gens absque consilio est et sine prudentia 29 utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent 30 quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos 31 non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices 32 de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi 33 fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile 34 nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis 35 mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora 36 iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint 37 et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam 38 de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant 39 videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere 40 levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum 41 si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam 42 inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis 43 laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui 44 venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun 45 conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israhel 46 et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius 47 quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam 48 locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens 49 ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte 50 quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis 51 quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel 52 e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israhel