Deuteronomy 32:15 Cross References - Vulgate

15 incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo

Deuteronomy 6:10-12

10 cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti 11 domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti 12 et comederis et saturatus fueris

Deuteronomy 8:10-14

10 ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi 11 observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie 12 ne postquam comederis et satiatus domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eis 13 habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiam 14 elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis

Deuteronomy 31:16

16 dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet foedus quod pepigi cum eo

Deuteronomy 31:20

20 introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meum

Deuteronomy 32:4

4 Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus

Deuteronomy 32:6

6 haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te

Deuteronomy 33:5

5 erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel

Deuteronomy 33:26

26 non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes

1 Samuel 2:29

29 quare calce abicitis victimam meam et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israhel populi mei

2 Samuel 22:47

47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae

Nehemiah 9:25

25 ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis cisternas ab aliis fabricatas vineas et oliveta et ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et inpinguati sunt et abundavere deliciis in bonitate tua magna

Job 15:27

27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet

Psalms 17:10

10 adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe

Psalms 18:46

46 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae

Psalms 73:7

7 posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra

Psalms 89:26

26 ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae

Psalms 95:1

1 venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro

Psalms 119:70

70 incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar

Isaiah 1:4

4 vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum

Isaiah 6:10

10 excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum

Isaiah 44:2

2 haec dicit Dominus faciens et formans te ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus Iacob et Rectissime quem elegi

Jeremiah 2:5

5 haec dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt

Jeremiah 5:7

7 super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur

Jeremiah 5:28

28 incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt

Hosea 13:6

6 iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei

Acts 9:5

5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris

Acts 28:27

27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos

Romans 2:4-5

4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit 5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.