1 Samuel 9:22-24

Vulgate(i) 22 adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum eius introduxit eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati erant enim quasi triginta viri 23 dixitque Samuhel coco da partem quam dedi tibi et praecepi ut reponeres seorsum apud te 24 levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel in die illa