1 Samuel 8

Vulgate(i) 1 factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel 2 fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee 3 et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium 4 congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha 5 dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes 6 displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum 7 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos 8 iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi 9 nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos 10 dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem 11 et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum 12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum 13 filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas 14 agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis 15 sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis 16 servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo 17 greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi 18 et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa 19 noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos 20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis 21 et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini 22 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam