Clementine_Vulgate(i)
6 [Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
7 Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,
8 parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
9 Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?
10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias;
11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.]
12 [Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso;
13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.]
16 [Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:
17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.]