Philippians 1:12-18

Clementine_Vulgate(i) 12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: 13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: 14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. 15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes: 16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino? 17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me: 18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.