Clementine_Vulgate(i)
2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.
3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
4 dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.
5 Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.
6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.
7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
9 Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël:
10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.