Matthew 24:27-31

Clementine_Vulgate(i) 27 { Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.} 28 { Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.} 29 { Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:} 30 { et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.} 31 { Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.}