Matthew 17:14-21

Clementine_Vulgate(i) 14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: 15 (17:14b) Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. 16 (17:15) Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. 17 { (17:16) Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.} 18 (17:17) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. 19 (17:18) Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? 20 { (17:19) Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.} 21 { (17:20) Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.}