Matthew 12:24-35

Clementine_Vulgate(i) 24 Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. 25 { Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.} 26 { Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus?} 27 { Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.} 28 { Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.} 29 { Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet.} 30 { Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit.} 31 { Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.} 32 { Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.} 33 { Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.} 34 { Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.} 35 { Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.}