Clementine_Vulgate(i)
1 Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
3 Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:
4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum:
5 et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?
6 { At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: [Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me:}
7 { in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.]}
8 { Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa.}
9 { Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.}
10 { Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.}
11 { Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:}
12 { et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,}
13 { rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.}
14 { Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.}
15 { Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.}
16 { Si quis habet aures audiendi, audiat.}
17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
18 { Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare:}
19 { quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?}
20 { Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.}
21 { Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,}
22 { furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.}
23 { Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.}